- TALERUS
- TALERUSnomen monetae, apud Germanos, insignioris, ein Thaler: nomine a Valle Ioachimica. German. Thael desumptô, ubi primum cusi sunt per Slicones Comites, Georg. Agricol. l. 2. de pond. et mensur. circa A. C. 1520. qui adhuc non infrequentes apparent, unâ parte Ioachimum Abbatem et insignia Slikensia praeferentes, cum literis: AR. DOMI. SLI. STE. et FRA. COM. B. B. alterâ Leonem Bohemicum, cum literis: LUDOVICUS PRIM. D. GRACIA R. Bo. quod alii dein sunt imitati: Interim et antiquiores Ioachimicis, minus tamen frequentes, sunt aliqui, ur quem MAXIMILIANUS. MAGNANIMUS. ARCHIDU X. AUSTRIAE. BURGUND. ET MARIA. KAROLI. FILIA. HERES. BURGUND. BRAB. CONIUGES. A. C. 1479. Item, quos Sigismundus Archidus A. C. 1486. nominis aeternandi ergo formari iusserunt: Vide Christ. Becmannum Hist. Orbis Terrar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.